

Liber Deuteronomii*
Caput 25: Versus 9
Calceamentum.De quo dicitur:Catceati pedes in praeparatione Evangelii pacis[Ezech. 6.]. Si ut nostram, sic curam proximi gerimus, utrumque pedem calceamento munimus; qui vero suam cogitans utilitatem proximorum negligit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit.De pede,id est mercede praedicationis privatum ostendet. Doctorum enim pedes calceati sunt, quia exemplis praecedentium patrum muniti gressus praedicationis eorum imitati sunt. Utroque pede calceatus est, qui sibi et aliis prodest.